- NIGRIS
- NIGRISfons Aethiopiae, quem nonnulli caput Nili esse autumaverunt, quod sit eiusdem cum Nilo naturae, calamum enim et papyrum, easdemque gignit animantes, et iisdem temporibus augescit, Plin. l. 5. c. 8. Ptol. l. 4. c. 5. Nic. Lloyd. Nempe fluvius est Africae, Nilô non minor, similisque cum eonaturae; eôdem enim, quô Nilus, tempore adiacentes eum regiones inundare, Itineraria docent. Quod Ienisceae quoque, fluvio Asiae Borealis, cuius inundatione durante incolas in montanis morari oporteat: Item Caypumo, fluvio Regni Pegu: et Menamo fluvio Regni Siamensis, Auctor Navig. Belg. Blancus part. 1. c. 19. et Schoutenius descr. Regis Siam ascribunt. Alluit regiones Guangaram, Zanfaram, Cassenam, Tombutum, Mellum etc. et, postquam, more Anae Hispaniae fluvii, per subterraneos meandros altissimorum Montium aliquandiu lapsus est, ad promontor. Viride egreditur. Vide Athanas. Kircherum Mundo Subterran. l. 2. c. 15. Blancum part. 2. c. 1. Aloysium Cadamustum navig. c. 14. Auctorem Anonymum Hostoriae Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 3. §. 15. etc. ut et in voce Niger.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.